Quisnam pulsat - audi! -
protinus tam leve,
fenestram nostram leve pulsat?
Advena pro certo,
peregrinus quidam,
aperi iam, nomen tum roga!
Nicolaë, Nicolaë,
nos vesperi sis visita
et bona disperge per angulos tua!

Nicolaë castrate (c.q. vir sancte),
demitte in calceum
quiddam, in caligulam!
Sancte, gratias agam.

Audi ventum per arbustum:
per arbustum ventus flat.
Nonne veniet vir sanctus,
caelum ut abhorreat?
Sic! adest per noctem caecam
equo quam perniciter!
Quippe nobis expestatus
hercle faciet iter!

Leniter quadrupedante
equo quis per tecta eat?
Nicolaus est, qui equo
usque sic quadrupedat.
Eque, semper pergito!
Ego autem dormito
Eque, semper pergito!
Ego autem dormito

Niclai natalis!
Magna gaudia!
O quam liberalis
dabit dulcia!

Niclai natalis
Calceum ponam:
mihi forsan dabit
rem nescio quam...
Pabulum hic pono
equo, aquam hic:
tam pius caballus
certe dignus his.